|
Dulces autem ac suaves si non haberent cibos suos, nunquam eos
appeterent, nunquam eis corpora vegetarent. Ita enim se res habet,
ut pro cujusque corporis congruentia vel delectet esca vel offendat.
Si delectat, dulcis aut suavis dicitur; si autem offendit, amara,
sive aspera, sive aliqua insuavitate respuenda. Nonne ipsi nos
homines ita sumus, ut plerumque alter appetat alimentum, quod alter
exhorreat; sive pro temperatione naturae, sive pro usu consuetudinis,
sive pro affectione valetudinis? Quanto magis longe diversi generis
corpora bestiarum possunt illud habere jucundum, quod nobis amarum
est? An aliter caprae ad rodendum suspenderentur oleastrum? Nam
sicut nonnulli morbo hominum mel amarum est, ita illi naturae pecoris
suavis oleaster. Sic insinuatur prudentibus rerum examinatoribus ordo
quid valeat, cum scilicet sua cuique adhibentur atque redduntur;
quantumque hoc bonum sit ab imis usque ad summa, a corporalibus usque
ad spiritualia. Itaque in gente tenebrarum, cum animal alicujus
elementi eo vescebatur cibo, qui nascebatur in ejus elemento, procul
dubio suavitatem ipsa congruentia faciebat: si autem incidisset in
alterius elementi cibum, ipsa incongruentia faceret offensionem sensui
gustantis: quae offensio vel amaritudo vel asperitas vel insuavitas vel
quodlibet aliud, aut si ita nimium est, ut aliena vi compagem corporis
concordiamque disrumpat, ac sic interimat, aut vires auferat, etiam
venenum vocatur, non nisi per incongruentiam, quod alteri generi per
congruentiam cibus est: sicut panem, qui quotidiana esca nostra est,
si accipiter sumat, exstinguitur; et nos, si helleborum, quo pecora
pleraque vescuntur; cujus tamen herbae adhibendae quidam modus etiam
medicamentum est. Quod si sciret aut consideraret Faustus, non
utique venenum et antidotum pro exemplo duarum naturarum mali et boni
poneret, tanquam Deus sit antidotum, et Hyle venenum: cum eadem res
eademque natura nunc congruenter, nunc incongruenter sumpta sive
adhibita, vel prosit, vel noceat. Itaque secundum eorum fabulam
potest dici deus eorum fuisse venenum genti tenebrarum, cujus corpora
tam firma ita corrupit, ut infirmissima redderet: sed quia et lux ipsa
capta, oppressa, corrupta est, invicem sibi venenum fuerunt.
|
|