|
Illud etiam quis non videat, quod aut praescientia ibi non erat; ubi
vestrum est jam cogitare, utrum nullum vitium Dei sit carere
praescientia, et quid immineat omnino nescire: aut si erat ibi
praescientia, securitas ibi esse non poterat, sed aeternus timor; et
hoc quantum malum sit, certe agnoscitis. An non timebat, ne jam
jamque adveniret tempus, quo membra ejus ita vastarentur et
inquinarentur in illo praelio, ut vix cum tanto labore, nec tamen tota
liberentur atque mundentur? Sed si ad ipsum hoc non pertinebat, quod
quidem cernitis quam dure dicatur; certe ipsa membra ejus, quae hic
tanta mala passura erant, nempe metuebant. An hoc futurum ipsa
nesciebant? Ergo qualicumque parti substantiae dei vestri defuit
utique praescientia. Numerate mala in summo vestro bono. An ideo non
timebant, quia suam consecuturam liberationem ac triumphum pariter
praevidebant? Certe vel pro sociis timebant, quos aeternis in illo
globo vinculis a suo regno noverant alienandos.
|
|