|
An ibi charitas non erat, ut nulla esset fraterna compassio, pro his
utique quorum peccato nullo praecedente impendebant aeterna supplicia?
Quid, illae ipsae animae in globo ligandae, nonne et ipsae membra dei
vestri erant? Nonne unum genus et una substantia est? ipsae saltem
praescientes futurum sempiternum vinculum suum, nempe timebant, nempe
moerebant. Aut si ipsae hoc futurum nesciebant, pars dei vestri
provida erat, pars improvida: quomodo ergo una eademque substantia?
Cum ergo tanta mala et ibi fuerint, antequam esset alieni mali
commixtio, quid de illo tanquam puro et simplici et summo bono
gloriamini? Ergo etiam apud semetipsas istas duas naturas, aut duo
bona, aut duo mala fateri cogimini. Concedimus vobis, si duo mala
dixeritis, ut quod volueritis horum pejus dicatis: si autem duo bona,
quodlibet horum melius dicite, erit postea diligentior consideratio;
dum tamen vester error ille tollatur, quo dicitis duo principia duarum
naturarum, bonae et malae; et plane duos deos, unum bonum, et
alterum malum. Jam vero si propterea malum est aliquid, quod alteri
nocet, invicem sibi ista nocuerunt: fuerit una pars improbior, quia
prior appetivit alienum. Una ergo malum inferre voluit, altera malum
pro malo retribuit: et non lege talionis, tanquam oculum pro oculo
(Exod. XXI, 24), quod imprudenter reprehendere soletis, sed
multo gravius. Eligite ergo quam pejorem dicatis, quae prior nocere
voluit, an quae amplius nocere et voluit et potuit. Ista enim pro
modulo suo luce perfrui concupivit; illa eam funditus eradicavit.
Ista si quod appetivit implesset, sibi certe nihil obfuisset: illa
vero ut hostilem adversitatem penitus everteret, etiam suae parti
graviter nocuit. Sicut est illa notissima, et quarumdam litterarum
memoriae commendata furiosa sententia: Pereant amici, dum inimici una
intercidant (Apud Ciceronem, pro Dejotaro). Missa est enim ad
inexpiabilem contaminationem pars dei, ut esset unde tegeretur globus,
quo in aeternum hostis vivus sepeliendus est: tantum enim timebitur et
victus, tantum terrebit inclusus, ut sempiterna miseria partis dei
caetero deo tribuat qualemcumque securitatem. O magna innocentia
bonitatis! Ecce faciet et deus vester, unde tenebrarum gentem
horribiliter accusatis, quod et suis noceat et alienis. Idipsum
omnino in deo vestro arguit ille globus extremus, quo et hostis
includitur, et civis affigitur: imo vero superat in amplius nocendo,
et alienis et suis, pars illa, quam dicitis deum. Hyle quippe non
eradicare alienum regnum voluit, sed tenere; suos autem quosdam, etsi
ab aliis suis quibusdam consumendo interimebat, in alias tamen formas
denuo commutabat, ut moriendo et renascendo saltem per intervalla
temporum suae vitae laetitia fruerentur: Deus autem, qualem
omnipotentem optimumque describitis, in aeternum et alienos eradicat,
et suos damnat: et quod mirabiliore dementia creditur, Hyle animalia
sua laedit in pugna sua, Deus membra sua punit in victoria sua. Quid
est, vani homines? Nempe recordamini verba Fausti de Deo tanquam de
antidoto, et Hyle tanquam veneno: ecce plus nocet vestrum antidotum
quam venenum. Numquid Hyle tam horrendo globo in aeternum, vel Deum
includeret, vel sua viscera affigeret : et quod sceleratius est,
calumniatur eisdem reliquiis, ne defecisse videatur, quod eas purgare
non potuit. Dicit enim Manichaeus in Epistola Fundamenti, ideo
dignas illas animas fieri tali supplicio, quod errare se a priore
lucida sua natura passae sunt, et inimicae lumini sancto exstiterunt
cum eas in illum errorem, quo ita tenebrarentur, ut inimica luci lux
fieret, ipse miserit; si invitas, injustus, ut cogeret; si
volentes, ingratus, ut damnet . Quae se futuras inimicas origini
suae, si praescire potuerunt, et ante bellum timore cruciatae, et in
bello inexpiabiliter maculatae, et post bellum in aeternum damnatae,
nunquam beatae. Si autem praescire non potuerunt, et ante bellum
improvidae, et in bello invalidae, et post bellum miserae, nunquam
divinae. Et utique quod ipsae, hoc Deus, secundum unitatem
substantiae. Putamusne respicitis quam immaniter blasphematis? Et
tamen aliquando volentes quasi defendere bonitatem Dei, etiam ipsi
Hylae praestare dicitis aliquid boni, ut inclusa in semetipsa non
saeviat . Habebit ergo aliquid boni, cum ei nullum mixtum erit
bonum? An forte sicut Deus ante bellum sine commixtione mali habebat
necessitatis malum, ita Hyle post bellum sine commixtione boni habebit
cessationis bonum? Dicite ergo duo mala, sed unum altero pejus: aut
duo non summa bona, sed unum altero melius; ita sane, ut quod est
melius, hoc dicatis miserius: nam si illius tanti belli hic erit
exitus, ut superata Hyle a propria vastatione et Dei membris affixis
in globo, aliquid boni praestetur hostibus, et tantum mali infligatur
civibus; cogitate quis vicerit. Sed videlicet venenum est Hyle,
quae formare, firmare, nutrire, vegetare valuit animalia sua: et
antidotum Deus, qui damnare potuit, qui sanare non potuit membra
sua. Insani, nec illa est Hyle, nec ille Deus. Sic delirant,
qui sanam doctrinam non sustinentes, ad fabulas convertuntur (II
Tim. IV, 3).
|
|