|
AUGUSTINUS respondit: Duos quidem deos in vestris
disputationibus solemus audire, quod etsi primo negasti, tamen paulo
post etiam ipse confessus es, quasi rationem reddens cur hoc dicatis:
quia et Apostolus ait, Deus saeculi hujus excaecavit mentes
infidelium. Quam quidem sententiam plerique nostrum ita distinguunt,
ut verum Deum dicant excaecasse infidelium mentes. Cum enim
legerint, In quibus Deus, suspendunt pronuntiationem; ac tunc
inferunt, saeculi hujus excaecavit mentes infidelium. Quia etsi ita
non distinguas, sed exponendi gratia ita verborum ordinem mutes, In
quibus Deus excaecavit mentes infidelium saeculi hujus, idem qui in
illa distinctione sensus elucet. Potest enim etiam talis operatio,
qua excaecantur mentes infidelium, secundum quemdam modum pertinere ad
verum Deum; quod non facit malitia, sed justitia: sicut idem Paulus
alibi dicit, Numquid iniquus Deus, qui infert iram (Rom. III,
5)? Item alibi: Quid ergo dicimus, inquit? numquid iniquitas est
apud Deum? Absit. Moysi enim dicit: Miserebor cui misertus ero,
et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Cum ergo
praemisisset, quod inconcusse est retinendum, non esse iniquitatem
apud Deum, paulo post attende quid dicat: Si autem volens Deus
ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa
patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas
faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit
in gloriam etc. (Id. IX, 14, 15, 22, 23). Certe hic
nullo modo dici potest, alium Deum esse qui ostendit iram et
demonstrat potentiam suam in vasis quae perfecta sunt ad perditionem,
et alium qui ostendit divitias in vasis misericordiae. Nam unum
eumdemque Deum facere utrumque, apostolica doctrina testatur. Hinc
est et illud, Propter hoc tradidit illos Deus in concupiscentias
cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in
semetipsis: et paulo post, Propterea tradidit illos Deus in
passiones ignominiae: item paulo post, Et quoniam non probaverunt
Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum
(Id. I, 24, 26, 28). Ecce quomodo verus Deus et justus
excaecat mentes infidelium. Neque enim unquam in his Apostoli verbis
quae commemoravi, alius Deus intellectus est, quam ille qui Filium
suum misit dicentem, In judicium veni in hunc mundum, ut qui non
vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Joan. IX, 39).
Nam et hic satis apparet mentibus fidelium, quomodo Deus excaecet
mentes infidelium. Praecedit enim aliquid occultum in occultis, ubi
Deus agat justissimum examen judicii sui, ut quorumdam mentes
excaecentur, quorumdam illuminentur: cui verissime dictum est,
Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Cujus
profunditatis impenetrabilem altitudinem Apostolus admiratus,
exclamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam
inscrutabilia sunt judicia ejus, etc. (Rom. XI, 33)!
|
|