|
Vos autem non valentes discernere quid faciat Deus beneficio, quid
judicio, quia et a corde et ab ore vestro longe est Psalterium
nostrum, ubi dicitur, Misericordiam et judicium cantabo tibi,
Domine (Psal. C, 1); quidquid vos pro infirmitate humanae
mortalitatis offenderit, alienatis omnino ab arbitrio et judicio Dei
veri: videlicet habentes paratum alterum deum malum, quem vobis non
veritas ostendit, sed vanitas fingit, cui tribuatis non solum quidquid
facitis injuste, verum etiam quidquid patimini juste; ita Deo
tribuentes beneficia donorum, et ei auferentes judicia poenarum, quasi
de alio dixerit Christus quod praeparaverit ignem aeternum malis
(Matth. XXV, 41), quam de illo qui facit solem suum oriri
super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Id. V,
45). Unde hic tantam bonitatem, et ibi tantam severitatem ad unum
pertinere Deum non intelligitis, nisi quia misericordiam et judicium
cantare non nostis? Nonne idem ipse qui facit solem suum oriri super
bonos et malos, et pluit super justos et injustos, frangit tamen ramos
naturales et contra naturam inserit oleastrum? Nonne de uno ipso illic
dicit Apostolus: Vides ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos
quidem qui fracti sunt, severitatem; in te autem bonitatem, si
permanseris in bonitate (Rom. XI, 17-24)? Nempe auditis,
nempe advertitis, quemadmodum nec Deo auferat judiciariam
severitatem, nec homini liberam voluntatem. Occultum est, altum
est, inaccessibili secreto ab humana cogitatione seclusum est,
quemadmodum Deus et damnet impium, et justificet impium: utrumque
enim de illo Scripturarum sanctarum veritas loquitur. Num igitur ideo
adversus divina judicia garrire delectat, quia sunt inscrutabilia?
Quanto convenientius, quanto accommodatius est modulo nostro,
expavescere illic ubi Paulus expavit, et exclamare, O altitudo
divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt
judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quanto melius est ita
mirari quod investigare non sufficis, quam propterea velle alterum deum
malum fingere, quia unum bonum non potuisti comprehendere? Non enim
de nomine agitur, sed de opere.
|
|