|
Nam cito videtur Faustus se defendisse, cum ait: Non dicimus duos
deos, sed Deum et Hylen. Porro autem cum quaesieris quam dicat
Hylen, audies plane describi alterum deum. Si enim materies informis
corporalium formarum capax ab eis Hyle appellaretur, quae appellata
est ab antiquis, nemo eam nostrum coargueret dici deum. Nunc vero
quantus error est, quanta dementia, vel materiem corporum dicere
opificem corporum, vel opificem corporum negare Deum ? Quia ergo
quod Deus verus facit, id est, corporum, elementorum, animalium
qualitates et formas, ut corpora, ut elementa, ut animalia sint, hoc
vos dicitis nescio quem alterum facere; quolibet eum nomine vocitetis,
recte dicimini errore vestro deum alterum inducere. In hac enim una re
bis erratis errore sacrilego: semel quidem, quod ea quae Deus facit,
eum facere dicitis, quem Deum fateri erubescitis; sed nullo modo
efficietis ut non sit Deus, nisi eum talia facere negaveritis, qualia
non facit nisi Deus: iterum autem, quia ea quae bonus Deus bona
facit, vos et a malo fieri, et mala esse opinamini, puerili sensu
horrentes quae poenalis mortalitatis imbecillitati non congruunt, et
amantes quae congruunt. Proinde malum dicitis, qui fecit colubrum:
istum autem solem tam magnum bonum putatis, ut nec factum a Deo, sed
prolatum vel missum esse credatis. Deus autem verus, in quem nondum a
vobis credi nimium doleo, et colubrum fecit inter alia inferiora, et
solem inter alia superiora; et adhuc in sublimioribus non corporalibus
coelestibus, sed jam in spiritualibus multa ista luce longe meliora,
quae carnalis homo quilibet non percipit: quanto magis vos, qui cum
carnem detestamini, nihil aliud quam vestram regulam detestamini, qua
bona et mala metimini? Neque enim potest in vobis esse cogitatio vel
malorum, nisi qualibus carnalis sensus offenditur; vel bonorum, nisi
qualibus carnalis acies oblectatur.
|
|