|
Ut ergo ista in imo rerum opera Dei, terrena, infirma, mortalia,
sed tamen opera Dei, qualia possumus videre, considerem,
ineffabiliter moveor laude Creatoris illorum, qui prorsus ita magnus
est in operibus magnis, ut minor non sit in minimis. Ars enim
divina, qua coelestia et terrena opera fiunt, cum ea sint inter se
dissimilia, ipsa in omnibus sui similis est, quia in suo quoque genere
perficiendo ubique perfecta est. Neque enim universum condit in
singulis, sed ad universi complexum condens singula, universam se
condendis praebet et singulis, omnia congruenter locis suis et
ordinibus faciens atque disponens, et omnibus particulariter atque
universaliter congrua tribuens. Ecce hic in isto quasi fundo infimo
universae creaturae aspicite animalia, quae volant, et natant, et
gradiuntur, et repunt. Nempe mortalia sunt: nempe vita eorum, sicut
scriptum est, vapor est ad modicum apparens (Jacobi IV, 15).
Hunc enim modulum ab optimo Conditore perceptum, tanquam in commune
conferunt universo pro sui generis portione complendo, ut cum istis
imis sint omnia bona, in quibus sunt eis superna meliora. Verumtamen
attendite, et date mihi unum quamlibet abjectissimum animal, cujus
anima oderit carnem suam, ac non potius nutriat et foveat eam, motuque
vitali vegetet et regat, et quodam modo administret pro sui generis
exiguitate quoddam universum suum, ad incolumitatem tuendam sibi
conciliatum. Quod enim rationalis anima castigat corpus suum, et
servituti subjicit, ne immoderato appetitu terrenorum impediatur a
perceptione sapientiae , etiam sic utique diligit carnem suam, quam
sibi ad obediendum legitime subdit atque ordinat. Postremo vos ipsi,
quamvis carnali errore carnem detestemini, non potestis nisi diligere
carnem vestram, ejusque saluti et incolumitati consulere, omnes
ictus, et casus, et intemperiem qua laeditur devitare, munimenta vero
et salubritatem qua conservatur appetere: ita ostenditis praevalere
naturae legem contra erroris vestri opinionem.
|
|