|
Quid in ipsa carne vitalia viscera, totius formae convenientia,
membra operandi, vasa sentiendi, locis atque officiis suis cuncta
distincta, et concordi unitate contexta, moderatione mensurarum,
parilitate numerorum, ordine ponderum, nonne indicant artificem suum
Deum verum, cui vere dictum est, Omnia in mensura, et numero, et
pondere disposuisti (Sap. XI, 21)? Si ergo cor non perversum
atque corruptum vanis fabulis haberetis, invisibilia ejus etiam per
ista quae in hac infirma et carnali creatura facta sunt, intellecta
conspiceretis (Rom. I, 20). Unde enim istis haec quae
commemoravi, nisi ab illo cujus unitate omnis modus sistitur, cujus
sapientia omnis pulchritudo formatur, cujus lege omnis ordo
disponitur? Quod si ad ista intuenda oculum non habetis, apostolica
vos ducat auctoritas.
|
|