|
Apostolus enim, cum de sancta dilectione praeciperet, qualis esse
debeat virorum in uxores, ex anima amantis sumpsit exemplum. Qui
diligit, inquit, uxorem suam, se ipsum diligit: nemo enim unquam
carnem suam odio habet, sed nulrit et fovet eam, tanquam Christus
Ecclesiam (Ephes. V, 28, 29). Ecce in conspectu vestro est
carnalis universa substantia; videte quemadmodum in omne animal sibi ad
salutem conciliatum pertendat naturae ista communio, ut diligat carnem
suam. Neque enim hoc in hominibus tantum est, qui cum recte vivunt,
non solum consulunt saluti carnis suae, verum etiam carnales motus ad
usum rationis edomant et refrenant: sed etiam bestiae fugiunt dolorem,
formidant interitum; et quidquid illam membrorum compagem copulamque
carnis et spiritus a concordi junctura dissicere ac dirimere potest,
quanta valent agilitate devitant, nutrientes etiam ipsae ac foventes
carnem suam. Nemo enim unquam carnem suam odio habet, sed nutrit,
inquit, ac fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Videte unde,
quo ascenderit: intuemini, si potestis, quam vim ducat a Creatore
creatura, ab ipsis coelestibus apparatibus usque ad carnem et sanguinem
universitatis plenitudine terminata, formarum varietate decorata,
rerum gradibus ordinata.
|
|