|
Rursus idem apostolus, cum de spiritualibus diversis muneribus, et
tamen ad unitatem consonis, rem plane magnam et divinam et abditam nos
doceret, de ista ipsa carne nostra similitudinem dedit, cujus
artificem Deum, cum haec loqueretur, omnino non tacuit. Quod etsi
longum est, tamen quia valde necessarium, totum ipsum locum ex ejus ad
Corinthios Epistola huic operi me inserere non pigebit. De
spiritualibus autem nolo vos ignorare, fratres: scitis quando Gentes
eratis, ad simulacra sine voce quomodo ascendebatis inducti. Propter
quod notum facio vobis, quia nemo in Spiritu Dei loquens, dicit
anathema Jesu: et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in
Spiritu sancto. Divisiones autem donationum sunt, idem autem
Spiritus: et divisiones ministrationum sunt , et idem ipse Dominus:
et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui omnia operatur in
omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem:
alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae; alii, sermo
scientiae secundum eumdem Spiritum; alteri autem, fides in eodem
Spiritu; alii, donatio curationum in uno Spiritu; alii,
operationes virtutum; alii, prophetia; alii, dijudicatio
Spirituum; alii, genera linguarum; alii, interpretatio sermonum:
omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria
unicuique prout vult. Sicut enim corpus unum est et membra habet
multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus;
ita et Christus. Etenim in uno Spiritu nos omnes in unum corpus
baptizati sumus, sive Judaei, sive Graeci, sive servi, sive
liberi; et omnes unum Spiritum potavimus. Etenim corpus non est unum
membrum, sed multa. Si dixerit pes, Quia non sum manus, non sum de
corpore; num ideo non est de corpore? Vel si dixerit auricula, Quia
non sum oculus, non sum de corpore; num ideo non est de corpore? Si
totum corpus oculus, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus?
Nunc autem posuit Deus membra, singulum quodque eorum in corpore
prout voluit. Si autem fuissent omnia unum membrum, ubi corpus?
Nunc autem multa membra, unum autem corpus. Non potest autem dicere
oculus manui, Opus te non habeo; aut iterum caput pedibus, Opus
vobis non habeo: sed multo magis quae videntur membra corporis
infirmiora esse, necessariora sunt; et quae videntur viliora esse
corporis, his abundantiorem honorem circumponimus; et quae inhonesta
sunt nostra, abundantiorem honestatem habent: quae autem honesta sunt
nostra, non opus habent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat
majorem honorem dans, ut non esset scissura in corpore, sed idem
ipsum, ut pro invicem sollicita sint membra: et sive patitur unum
membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum,
congaudent omnia membra (I Cor. XII, 1-26). Si ulla non
dico fides christiana, ut credatis Apostolo, sed ullus sensus humanus
in vobis est, ut manifesta cernatis; unusquisque in semetipso ista
videat atque consideret, quam vera, quam certa sint, quam in parvo
magna, et in extremo quam bona: quandoquidem ista in laude ponit
Apostolus, ut per haec infima corporalia quae videntur, possint
facilius illa sublimia spiritualia quae non videntur, intelligi.
|
|