|
Horum ergo membrorum et corporis nostri, quae sic commendat, sic
laudat Apostolus, quisquis artificem Deum negat, videtis cui
contradicat, annuntians vobis praeter id quod accepimus (Galat. I,
9). Quid igitur opus est ut a me redarguatur potius, quam ab
omnibus Christianis anathemetur? Dicit Apostolus, Deus temperavit
corpus: et dicit iste, Hyle, non Deus. Quid apertius his
inimicitiis ante anathemandis, quam refellendis? Numquid et hic
Apostolus, cum diceret, Deus, addidit, hujus saeculi (II Cor.
IV, 4)? Ubi etiam si quis diabolum intellexerit excaecare mentes
infidelium, non negamus, malis suasionibus: quibus qui consentiunt,
justitiae lumen amittunt, Deo retribuente quod justum est. Haec
omnia legimus in Scripturis sanctis: nam et illud dictum est de
seductione extrinsecus veniente, Timeo ne sicut serpens Evam seduxit
in versutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et
castitate, quae est in Christo (Id. XI, 3). Cui simile est,
Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33): et
illud quod et sibi quisque seductor sit, Qui autem putat se esse
aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit (Galat. VI, 3): et
illud de Dei vindicta, quod supra commemoravi, Tradidit illos Deus
in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt (Rom, I,
28). Ita et in veteribus Libris, cum praedixisset, Deus mortem
non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 13);
paulo post, Invidia, inquit, diaboli mors introivit in orbem
terrarum (Id. II, 24). Et rursus de ipsa morte, ne se
homines extra culpam ponerent, Impii autem manibus et verbis,
inquit, accersierunt illam; et existimantes illam amicam defluxerunt
(Id. I, 16). Alibi autem, Bona et mala, vita et mors,
divitiae et paupertas a Domino Deo sunt (Eccli. XI, 14).
Hic perturbati homines non intelligunt in uno eodemque opere malo, non
postea consequente alia quae manifesta erit, sed quadam continuo
comitante vindicta, aliud venire de astutia suadentis, aliud de
nequitia volentis, aliud de justitia punientis; cum diabolus
suggerit, homo consentit, Deus deserit. Quocirca in opere malo, id
est, excaecatione infidelium, si intelligatur et diabolus propter
suadendi malignitatem, ut sic distinguatur, Deus hujus saeculi, non
mihi videtur absurdum. Neque enim sine additamento dicitur, Deus;
cum adjungitur, hujus saeculi, id est hominum impiorum, non nisi in
hoc saeculo florere volentium: secundum quod dicitur, et malum
saeculum, sicut scriptum est, Ut eximeret nos de praesenti saeculo
maligno (Galat. I, 4). Tale est enim et illud, Quorum Deus
venter (Philipp. III, 19): nisi esset ibi, Quorum, nullo
modo diceret, deus venter. Nec in Psalmo daemonia possent dii
appellari, nisi adderetur, Gentium. Sic enim scriptum est:
Quoniam dii Gentium daemonia (Psal. XCV, 5). Hic autem,
nec, Deus hujus saeculi; nec, quorum deus venter; nec, dii
Gentium daemonia: sed simpliciter positum est, Deus temperavit
corpus; qui non potest intelligi, nisi Deus verus omnium creator.
Illa enim cum vituperatione dicuntur, hoc autem cum laude dictum est.
Nisi forte Deum temperasse corpus, non dispositione membrorum, hoc
est, fabricando et construendo, sed admixtione lucis suae, Faustus
intelligit: ut scilicet haec membra ita distincta et locata suis
sedibus alter posuerit, qui hoc fabricavit ; Deus autem miscendo
bonitatem suam, hujus fabricae malitiam temperaverit. Talibus enim
fabulis pueriles animas hebetant. Sed neque hoc eos posse dicere
permisit subveniens Deus parvulis per ora sanctorum. Habes enim et
paulo superius, Deus posuit membra, singulum quodque eorum in corpore
prout voluit. Quis jam non intelligat secundum hoc Deum dictum
temperatorem corporis, quod ex multis membris corpus fabricavit,
officia diversorum operum in unitatis compage servantibus?
|
|