|
FASTUS dixit: Cur Legem blasphematis et Prophetas? Minime
quidem nos hostes sumus, aut inimici Legis ac Prophetarum, sed nec
ullius omnino: adeo ut si modo per ipsos vos liceat, simus parati
fateri, falsa illa omnia esse quae de eis scripta sunt, et quorum
causa videntur nobis exosi. Sed enim vos repugnatis, et scriptoribus
assentiendo vestris, in crimen forsitan Prophetas innocentes
adducitis, infamatis Patriarchas, dedecoratis et Legem, atque quod
sit stultius, vultis et scriptores vestros non esse mendaces, et eos
tamen religiosos ac sanctos, quorum hi flagitia et turpes
conscripserint vitas. Quod quia utrumque pariter constare non potest:
oportet enim aut hos fuisse malos, aut illos mendaces et falsos:
|
|