|
Cum ergo essent tenebrae super abyssum, ille qui erat lux, dixit,
Fiat lux. Quae lux lucem fecerit, manifestum est; manifeste enim
positum est, Dixit Deus: quam tamen lucem fecerit, non ita
manifestum est. Utrum enim illam quae in mentibus Angelorum est, id
est, ipsos tunc spiritus rationales Deus fecerit, an corporalem
quamdam lucem, remotam etiam ab aspectibus nostris in sublimibus hujus
mundi locis, inter studiosos divinarum Scripturarum concorditer
disputatur. Quarto enim die fecit ista conspicua coeli luminaria.
Quae rursus utrum simul cum sua luce facta sint, an ex illa quae jam
facta erat, quodam modo accensa sint, similiter quaeritur. Quaelibet
sane lux facta sit, quando, cum essent tenebrae super abyssum, dixit
Deus, Fiat Lux; creatam tamen lucem a creatrice luce factam esse
non dubitat, quisquis sanctas Litteras pie legendo fit dignus qui
intelligat.
|
|