|
Nec ideo putandus est Deus, antequam faceret lucem, in tenebris
habitasse, quia Spiritus Dei superferebatur super aquas (Gen. I,
2), cum praedictum fuisset, Tenebrae erant super abyssum. Abyssus
namque est aquarum inaestimabilis profunditas. Unde potest occurrere
carnali prudentiae, velut in iis tenebris, quae erant super abyssum,
habitaverit Spiritus Dei, de quo dictum est, Ferebatur super
aquas; non intelligenti quemadmodum lux luceat in tenebris, et
tenebrae eam non comprehendant (Joan. I, 5), nisi per Dei
verbum fiant lux, et dicatur eis, Fuistis aliquando tenebrae; nunc
autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Quod si rationales mentes
per voluntatem impiam tenebrosae lucem sapientiae Dei nusquam absentem
comprehendere non possunt, quod ab ea longe sint affectu, non loco;
quid mirum si Spiritus Dei, qui superferebatur super aquas,
superferebatur etiam super aquarum tenebras, incomparabili quidem
longinquitate, sed substantiae, non locorum?
|
|