|
Scio quidem istis quam surdis haec cantem: nec tamen despero quod
cantici mei veritas inventura sit aurem suam, quam Dominus aperuerit,
a quo sunt vera quae dicimus. Istos autem, quales divinarum
Scripturarum judices patimur, quibus etiam displicet quod Deo
placuerint opera sua, quem tanquam insolitam lucem miratum esse
reprehendunt, quia scriptum est, Et vidit Deus lucem quia bona est
(Gen. I, 4)? Approbat enim opera sua, quia placent ei quae
fecit, et hoc est videre quia bona sunt. Neque enim aliquid invitus
facere cogitur, ut quod ei non placet faciat; aut in aliquid faciendum
imprudens labitur, ut factum esse displiceat. Cur autem istis non
displiceat, quod Deus noster opus suum vidit, quia bonum est;
quandoquidem deus eorum cum membra sua mersit in tenebras, velum contra
se posuit? Non enim quod fecit vidit, quia bonum est: sed noluit
videre, quia malum est.
|
|