|
Miratum sane Faustus Deum nostrum dixit, quod scriptum non est: nec
omnino est consequens ut cum aliquis vidit quia bonum est, etiam
miratus dicatur. Multa enim bona videntes non miramur, tanquam
praeter opinionem ita sint; sed tantummodo approbamus, quod ita esse
debuerint. Verumtamen ostendimus eis, non in Vetere Testamento cui
malitiose calumniantur, sed in Novo quod ut imperitos fallant
accipiunt, Deum esse miratum. Christum enim fatentur Deum, et hanc
in laqueo suo velut escam dulcissimam ponunt, qua Christo deditos
capiant. Deus ergo miratus est, cum Christus miratus est: sic enim
scriptum est in Evangelio, quod audita fide cujusdam Centurionis
miratus est, et ait discipulis suis, Amen dico vobis, non inveni
tantam fidem in Israel (Matth. VIII, 10). Ecce nos ut
potuimus, exposuimus, Vidit Deus quia bonum est; et melius
fortassis exponunt ista meliores: exponant et isti quare sit miratus
Jesus, quod antequam fieret, praesciebat; et antequam audiret,
utique noverat. Quanquam enim plurimum intersit, utrum videat aliquis
quia bonum est, an etiam miretur: in hoc tamen est nonnulla
similitudo, quia etiam Jesus lucem fidei miratus est, quam in corde
illius Centurionis ipse fecerat, qui verum est lumen, quod illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9)?
|
|