|
Quem posset certe aliquis impius paganus ita calumniari et reprehendere
in Evangelio, sicut Deum Faustus in vetere Testamento. Diceret
enim et ille improvidum Christum, non solum ex hoc quod miratus est
Centurionis fidem; verum etiam quod Judam inter discipulos elegit,
qui mandata ejus non erat servaturus (Id. VI, 71): sicut
reprehendit iste, cur praeceptum in paradiso datum fuerit homini non
facturo (Gen. II, 16, 17, et III, 6). Culparet etiam
illud, quod scire non potuerit quis eum tetigerit, quando tetigit
fimbriam vestimenti ejus, quae fluxum sanguinis patiebatur: sicut iste
culpavit Deum nescisse ubi lateret Adam. Credo quia dixerit,
Adam, ubi es (Gen. III, 9)? sicut dixit Christus, Quis me
tetigit (Luc. VIII, 44, 45)? Diceret et invidum ac
timentem, ne si intrarent quinque aliae virgines in regnum ejus,
viverent in aeternum; contra quas ita clausit, ut nec miserabiliter
pulsantibus aperiret (Matth. XXV, 11, 12), velut
obliviscens quod ipse promiserat, dicens, Pulsate et aperietur vobis
(Id. VII, 7): sicut iste invidiae timorisque arguit Deum,
quod ad vitam aeternam non admiserit peccatorem. Diceret et
appetentem, non pecudum, sed hominum sanguinis, quia dixit, Qui
perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet eam
(Id. X, 39): sicut iste de sacrificiis animalium, quibus
figuris promittebatur sacrificium sanguinis, quo redempti sumus,
voluit calumniari. Reprehenderet et zelantem, quia cum ementes et
vendentes de templo flagellando ejecisset, commemoravit Evangelista de
illo esse scriptum, Zelus domus tuae comedit me (Joan. II,
15-17): sicut iste accusavit zelantem Deum, quod aliis
sacrificari vetuisset. Diceret irascentem in suos et in alienos: in
suos quidem, quia dixit, Servus qui scit voluntatem domini sui, et
non facit digna, plagis vapulabit multis (Luc. XII, 47); in
alienos autem, quia dixit, Si quis vos non receperit, excutite illis
pulverem de calceamentis vestris: amen dico vobis, quia tolerabilius
erit Sodomae in die judicii, quam illi civitati (Matth. X, 14,
15): sicut iste criminatur irascentem Deum, nunc in alienos, nunc
in suos, quos utrosque Apostolus commemorat, dicens, Quicumque enim
sine Lege peccaverunt, sine Lege peribunt; et quicumque in Lege
peccaverunt, per Legem judicabuntur (Rom. II, 12). Diceret
et trucidantem et effundentem multorum sanguinem ob levia quidem vel
nulla commissa. Leve quippe aut nullum commissum pagano videretur,
vel non habere in convivio nuptiarum vestem nuptialem, propter quod
Rex noster in Evangelio jussit hominem ligatis manibus et pedibus
projici in tenebras exteriores (Matth. XXII, 11-13); vel
nolle super se Christum regnare, propter quod peccatum ait, Illos
autem qui noluerunt me regnare sibi, adducite, et interficite coram me
(Luc. XIX, 27): sicut iste accusavit Deum in Vetere
Testamento, qui ei visus est propter levia vel nulla commissa,
hominum millia trucidare. Jam vero illud quod reprehendit Faustus,
minantem Deum venturum se esse cum gladio, quo non parceret, nec
justo, nec peccatori, quomodo paganus ille reprehenderet, audiens
apostolum Paulum dicere de Deo nostro, Quia Filio proprio non
pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII,
32): audiens et Petrum, cum de magnis tribulationibus sanctorum et
interfectionibus loqueretur, ad tolerandum exhortantem et dicentem,
Tempus est ut judicium incipiat a domo Domini: et si initium a
nobis, qualis finis erit eis qui non credunt Domini Evangelio? Et
si justus quidem vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt (I
Petr. IV, 17, 18)? Quid enim justius Unico, cui tamen
Pater non pepercit? Et quid evidentius, quod nec justis parcat,
emendans eos varietate tribulationum, cum de hac re aperte sit dictum,
Et si justus vix salvus erit? Non solum enim in Vetere Testamento
scriptum est, Quem enim diligit Deus, corripit; flagellat autem
omnem filium quem recipit (Prov. III, 12); et, Si bona
percepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus (Job II,
10)? sed etiam in Novo, Ego quem amo, arguo et castigo (Apoc.
III, 19); et illud, Si enim nos ipsos dijudicaremus, a
Domino non judicaremur: cum judicamur autem, a Domino corripimur,
ne cum mundo damnemur (I Cor. XI, 31, 32). Sed tamen si
paganus in Novo Testamento talia reprehenderet, qualia isti
reprehendunt in Vetere, nonne et ipsi ea defendenda susciperent?
Quod si facere possent, qua tandem vecordia hic talia reprehendunt,
qualia ibi defendunt? Si autem non possent, cur in uno tantum, ac
non potius in utroque Testamento, quod non intelligentibus impiis
pravum videretur, idem non intelligentibus piis rectum, sed tectum
credi oportere concedunt?
|
|