|
An forte, quae de Novo Testamento similia protulimus, ipsa quoque
audent dicere falsa esse atque perversa, privilegio illo suo
diabolico, ut quidquid est in Evangelio vel Epistolis canonicis, quo
adjuvari haeresim suam putent, id esse a Christo et Apostolis dictum
teneant atque suadeant; quidquid autem ex iisdem codicibus adversus eos
sonuerit, immissum ab infalsatoribus, ore impudenti ac sacrilego non
dubitent dicere? Cui furori eorum, auctoritatem omnium librorum
exstinguere atque abolere conanti, jam supra, quantum suscepti operis
ratio sinere videbatur, non pauca respondi.
|
|