|
Nunc illud admoneo, ut cum insanas et sacrilegas fabulas suas
christiani nominis pallio velare contendant, videant tamen, quando
ista contra Scripturas christianas disputant, non a nobis contra
Paganos tantum, sed etiam contra Manichaeos, veritatem codicum
divinorum Testamenti utriusque defendi. Et ista quidem, quae modo
Faustus velut indigna Deo de nostris veteribus Litteris in sermone
suo posuit, contra Paganum et in evangelico vel apostolico sermone
talia reprehendentem ita fortasse defenderem, ut paria de auctoribus
eorum, sicut Paulus noster apud Athenienses fecit (Act. XVII,
28), commemorarem. Invenirem enim fortasse et in litteris eorum,
Deum mundi creatorem ac fabricatorem, et lucis hujus institutorem;
qui tamen antequam eam conderet, non jacebat in tenebris: et ex opere
suo perfecto clatum esse gaudio; quod certe amplius est, quam, Vidit
quia bonum est: et legis latorem, quam si homo sequeretur , suo bono
faceret; si autem sperneret, suo malo. Quem non ideo dicerent
ignarum futuri, quia et futuris contemptoribus legem dedit. Jam vero
ideo improvidum, quod aliquid interroget, nec hominem dicerent, in
quorum libris multa non ob aliud interrogantur, nisi ut suis quisque
responsionibus convincatur; cum ille qui interrogat, non solum sciat
quod sibi vult ab altero responderi, sed etiam illum hoc responsorum.
Invidentem autem cuiquam Deum, quod malos beatos fieri non sineret,
si vellet dicere; plenos inveniret suorum libros de hac re ad divinam
providentiam pertinente .
|
|