|
De sacrificiis vero nihil aliud mihi paganus objiceret, nisi cur apud
eos illa reprehendamus, cum in nostris veteribus Libris talia sibi
Deus noster jussisse legeretur offerri. Hic ego de vero sacrificio
latius fortasse disserens, demonstrarem id non deberi nisi uni vero
Deo, quod ei unus verus Sacerdos obtulit, Mediator Dei et hominum
(I Tim. II, 5): cujus sacrificii promissivas figuras in
victimis animalium celebrari oportebat, propter commendationem futurae
carnis et sanguinis, per quam unam victimam fieret remissio peccatorum
de carne et sanguine contractorum; quae regnum Dei non possidebunt,
quia eadem substantia corporis in coelestem commutabitur qualitatem:
quod ignis in sacrificio significabat, velut absorbens mortem in
victoriam (I Cor. XV, 50-54). In eo autem populo haec
rite celebrata sunt, cujus et regnum et sacerdotium prophetia erat
venturi Regis et Sacerdotis ad regendos et consecrandos fideles in
omnibus gentibus, et introducendos in regnum coelorum et sacrarium
Angelorum ac vitam aeternam. Hujus itaque veri sacrificii sicut
religiosa praedicamenta Hebraei celebraverunt, ita sacrilega
imitamenta Pagani: quoniam quae immolant Gentes, ait Apostolus,
daemoniis immolant, et non Deo (I Cor. X, 20). Antiqua enim
res est praenuntiativa immolatio sanguinis, futuram passionem
Mediatoris ab initio generis humani testificans: hanc enim primus
Abel obtulisse in sacris Litteris invenitur (Gen. IV, 4).
Non igitur mirum est, si praevaricatores angeli, quorum duo maxima
vitia sunt superbia atque fallacia, per hunc aerem volitantes, quod
uni vero Deo deberi noverant, hoc sibi a suis cultoribus exegerunt, a
quibus dii putari voluerunt; dante sibi locum vanitate cordis humani:
maxime cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines, unde
simulacrorum usus exortus est (Sap. XIV, 15); et majore
adulatione divini honores deferrentur tanquam in coelum receptis, pro
quibus se in terris daemonia colenda supponerent, et sibi sacrificari a
deceptis et perditis flagitarent. Sacrificium ergo non solum cum juste
imperat verus Deus, sed etiam cum superbe exigit falsus deus, satis
ostendit cui debeatur. Haec illi pagano si essent difficiliora ad
credendum, etiam ipsa prophetia persuaderem, in qua tam longe ante
conscripta sunt, quae nunc impleta monstrarem. Quod si et hanc
contemneret, hoc quoque agnoscerem potius, quam mirarer: quandoquidem
non omnes fuisse credituros, in ejusdem prophetiae veritate recolerem.
|
|