|
Si autem zelantem Christum vel Deum ex utroque Testamento mihi
objiceret, atque ipsum verbum exagitaret, nihil aliud quam se omnium
litterarum vel expertem vel negligentem ostenderet. Cum enim docti
eorum discernant inter voluntatem et cupiditatem, gaudium et
laetitiam, cautionem et metum, clementiam et misericordiam,
prudentiam et astutiam, fiduciam et audaciam; et multa in hunc modum,
ita ut in his binis verbis, ea quae priora posui, virtutibus; quae
autem posteriora, vitiis apponant: pleni sunt tamen libri eorum
abusione istorum nominum, quae proprie vitia significant, cum etiam
virtutes sic appellantur; cum vel cupiditas pro voluntate, vel
laetitia pro gaudio, vel metus pro cautione, vel misericordia pro
clementia, vel astutia pro prudentia, vel audacia pro fiducia
ponitur. Et quis omnia commemorare valeat, quae ad similem licentiam
mos locutionis usurpat? Huc accedit etiam singularum quarumque
linguarum sua quaedam proprietas. Nam in ecclesiasticis Litteris
nusquam misericordiam in vituperatione positam recolo. Cui rei
sermonis etiam quotidiani consuetudo concordat. Graeci duas res
vicinas quidem, sed tamen distinctas, uno nomine appellant, laborem
et dolorem ; nos eas singulis nominibus enuntiamus: sicut a nobis uno
nomine appellatur vita, sive secundum quam dicimus, Vivit, quod
exanime non est; sive secundum quam dicimus, Bonae vitae homo est:
Graeci autem ista duo duobus quoque vocabulis significant . Unde
fieri potest ut excepta verborum abusione, quae in omnibus linguis late
patet, aliqua etiam hebraeae linguae proprietate zelus in utroque
ponatur; sive cum conjugis adulterio turbatus animus contabescit, quod
in Deum cadere non potest; sive cum servandae pudicitiae conjugali
custodia diligens adhibetur, quod Deum facere, cum plebem suam
tanquam conjugem alloquitur, quam per multos falsos deos fornicari non
vult, non solum sine dubitatione, verum etiam cum gratiarum actione
nobis utile est confiteri. Hoc et de ira Dei dixerim: neque enim
perturbatur Deus, cum infert iram; sed ira pro vindicta ponitur,
sive abusione, sive aliqua praecedentis linguae proprietate.
|
|