|
De interfectis autem hominum millibus non miraretur, si Dei judicium
non negaret: quod neque Pagani negant, qui Dei providentia istam
universitatem regi et administrari a summis usque ad ima concedunt.
Quod si et hoc negaret, vel suorum auctoritate facilius, vel
aliquanto diutius certarum rationum disputatione convinceretur; vel
tanquam nimium durus et stolidus, ipsi, quod esse non crederet,
divino judicio relinqueretur. Levia porro vel nulla commissa, propter
quae Deus interfecerit homines, si expresse commemoraret,
ostenderemus nec nulla esse, nec levia: velut quod exempli gratia
posuimus de veste nuptiali (Matth. XXII, 11-13),
demonstraremus quantum esset nefas, sacras nuptias adire quaerentem ibi
gloriam, non sponsi, sed suam; vel si quid forte aliud illa vestis
meliore intellectu significare inveniretur: aut quod ante oculos regis
interficiuntur, qui eum sibi regnare noluerunt (Luc. XIX,
27), non longo forte sermone nostro appareret, non quemadmodum
nulla culpa est hominis, si nollet sibi regnare quemquam hominem, ita
nullam vel parvam esse culpam eum sibi nolle regnare, in cujus solius
regno recte, beate, semperque vivitur.
|
|