|
Age, si libet, assensu communi scriptoribus damnatis, defensionem
suscipiamus Legis et Prophetarum. Legem autem nunc dico ego, non
circumcisionem, nec sabbata, et sacrificia, caeteraque hujusmodi
Judaeorum; sed eam quae vere sit Lex, id est, Non occides, Non
moechaberis, Non pejerabis (Exod. XX, 13, 14, 16), et
caetera. Cui quia olim diffamatae in gentibus, id est, ex quo mundi
hujus creatura consistit, Hebraeorum scriptores irruentes, tanquam
lepram ac scabiem, abominanda haec sua et turpissima praecepta
commiscuerunt, quae ad peritomen spectant, et sacrificia, age si es
certo et tu amicus Legis, damna eos mecum, qui hanc violare ausi sunt
hac commixtione inconvenientium eidem praeceptorum: quae praecepta,
nisi et vos Legem non esse sciretis, nec Legis partem, utique aut
eadem servare niteremini professi justitiam, aut vos coram fateremini
esse non justos. Nunc vero et de illis quae scelera prohibent
mandatis, sollicita vobis est cura recte volentibus vivere; et de iis
quae pertinent ad Judaeos, nulla fit mentio: quod quatenus excusatum
vobis erit, nisi eamdem Legem non esse constiterit? Denique si ut
incenderis, intolerabile convicium judicans, si quis te negligentem
praecepti hujus appellet, quo dictum est, Non occides, vel, Non
moechaberis; ita etiam exardesceres, si quis te et incircumcisum
vocaret, et negligentem sabbati; erat intelligi procul dubio quod
essetutrumque lex et Dei mandatum . Nunc vero et de illis
superioribus laudem quaeris et gloriam, si ea conserves; et de his
nullam ejusdem boni jacturam metuis, quia contemnas. Quare constat
haec, ut dixi, non esse Legem, sed Legis potius maculas et
scabiem: quae si damnantur a nobis, damnantur ut falsa, non ut
legitima. Nec tangit convicium hoc Legem, nec Legis auctorem
Deum, sed eos qui hunc et illam nefariis suis religionibus
inscripserunt. Ut autem interdum Legis nos reverendum nomen, cum
Judaica praecepta persequimur, lacessamus, vestro fit vitio, qui
inter Hebraicas institutiones et Legem, nullum vultis esse
discrimen: alioquin reddite Legi propriam dignitatem, Israeliticas
ab eadem turpitudines tanquam verrucas incidite, deformationis ejus
crimen scriptoribus imputate, et statim videbitis nos Judaismi
inimicos fuisse, non Legis. Legis nomen est quod vos decipit: quia
cui jure debeat adscribi, non nostis.
|
|