|
Jam illud ultimum, quod Faustus posuit, insidians veteribus Libris
tanquam vituperantibus Deum, quod minetur gladium, quo nemini
parcat, nec justo, nec peccatori, cum pagano exponeretur quomodo
accipiendum sit, fortassis nec Novo nec Veteri Testamento
resisteret, eique placeret similitudo evangelica, quae istis, qui se
christianos haberi volunt, aut non apparet ut caecis, aut displicet ut
perversis. Summus quippe ille vitis agricola (Joan. XV, 1)
aliter parat falcem sarmentis fructuosis, aliter infructuosis: tamen
non parcit, nec probis, nec reprobis; illis purgandis, illis
amputandis. Nullus enim hominum est tanta justitia praeditus, cui non
sit necessaria tentatio tribulationis, vel ad perficiendam, vel ad
confirmandam, vel ad probandam virtutem: nisi forte nec Paulum isti
apostolum inter justos numerant, qui quamvis humiliter et veraciter sua
praeterita peccata fateatur, tamen se ex fide Jesu Christi
justificatum gratias agit (I Tim. I, 13). An vero illi
parcebat ille, quem vani non intelligunt dicentem, Non parcam, nec
justo, nec peccatori? Audiant ergo ipsum; Et ne magnitudine,
inquit, revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis,
angelus satanae, qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi,
ut auferret eum a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; nam
virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). Ecce
nec justo parcebat, ut ejus virtutem in infirmitate perficeret, qui ei
dederat colaphizantem angelum satanae: nisi dicitis quod eum diabolus
dederit. Diabolus ergo agebat, ne magnitudine revelationum Paulus
extolleretur, et ut virtus ejus perficeretur. Quis hoc dixerit? Ab
illo igitur traditus erat justus colaphizandus angelo satanae, qui per
eum tradebat et injustos ipsi satanae: de quibus idem dicit, Quos
tradidi satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20).
Jamne intelligitis quomodo ille desuper non parcat, nec justo, nec
peccatori? An quia illic gladius nominatus est, amplius
exhorrescitis? Aliud est enim colaphizari, aliud occidi. Quasi vero
non diversis mortium generibus prostrata sint martyrum millia, aut hoc
revera persecutores in potestate haberent, nisi eis desuper data esset
ab illo qui dixit, Non parcam, nec justo, nec peccatori; cum ipse
Dominus martyrum, cui Filio proprio non pepercit (Rom. VIII,
32), apertissime Pilato dicat, Non haberes in me potestatem,
nisi data tibi esset desuper (Joan. XIX, 11). Has pressuras
persecutionesque justorum dicit idem Paulus exemplum esse judicii Dei
(II Thess. I, 5). Quae sententia latius ab apostolo Petro
manifestatur, sicut supra commemoravi, ubi ait, tempus esse ut
judicium incipiat a domo Domini. Et si initium, inquit, a nobis,
qualis finis erit eis qui non credunt Dei Evangelio? Et si justus
vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt (I Petr. IV,
17, 18)? Hinc enim intelligitur quomodo non parcatur impiis,
tanquam sarmentis praecisis ad combustionem; quando justis non parcitur
propter perficiendam purgationem. Nam et ipse Petrus testatur haec
illius voluntate fieri, qui in Libris veteribus ait, Non parcam,
nec justo, nec peccatori. Dicit enim et ipse: Melius est bene
facientes, si velit Spiritus Dei, pati, quam male facientes (Id.
III, 17). Cum ergo ex voluntate Spiritus Dei patiuntur bene
facientes, non parcitur justis; cum autem male facientes, non
parcitur peccatoribus: secundum illius tamen voluntatem fit utrumque,
qui ait, Non parcam, nec justo, nec peccatori; illum flagellando ut
filium, illum puniendo ut impium.
|
|