|
Ecce ostendi, quantum potui, nos non colere versatum ex aeterno in
tenebris Deum; sed eum qui lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae
(I Joan. I, 5), atque in se ipso habitat lucem inaccessibilem
(I Tim. VI, 16), cujus lucis aeternae candor est coaeterna
Sapientia (Sap. VII, 26). Nec lucis inopinatae
admiratorem: sed lucis factae creatorem, ut subsisteret;
approbatorem, ut maneret. Nec ignarum futuri: sed mandatorem
praecepti, et damnatorem delicti; ut adversus inobendientiam juste
prolata vindicta praesentes coerceret, futurosque terreret. Nec
improvidum nesciendo quaerentem: sed interrogando judicantem. Nec
invidum ac timentem: sed ab aeterna vita, quae juste obedienti datur,
praevaricatorem juste prohibentem. Nec sanguinis et adipis
appetentem: sed carnali populo congruis sacrificiis impositis, per
quasdam figuras verum sacrificium promittentem. Nec livida
perturbatione, sed tranquilla bonitate zelantem, ne uni Deo debens
anima castitatem, per multos falsos corrupta et prostituta turpetur.
Nec ira velut humana, turbide saevientem; sed alia divina , severe
justa retribuentem, quae non propter ulciscendi libidinem, sed propter
judicandi vigorem certo usu locutionis ira nominatur. Nec ob levia vel
nulla commissa hominum millia perimentem: sed aequissimo examine per
temporales mortalium mortes utilitatem timoris sui populis imponentem.
Nec sine ullo delectu caeca confusione justos peccatoresque punientem:
sed justis salubrem correptionem propter perfectionem, peccantibus
autem debitam severitatem propter aequitatem distribuentem. Unde vos
apparet, Manichaei, suspicionibus vestris esse deceptos, cum male
intelligendo Scripturas nostras, vel malos intellectores experiendo,
falsa de Catholicis creditis; ac sic relicta sana doctrina, conversi
ad sacrilegas fabulas, nimiumque perversi et alienati a societate
sanctorum, nec ex Novo Testamento corrigi vultis, unde talia
proferimus, qualia in Vetere arguitis. Unde fit ut adversus vos,
sicut adversus Paganos, utrumque Testamentum defendere compellamur.
|
|