|
Sed facite aliquem prorsus carnaliter ita desipientem, ut Deum
colat, non qualem colimus, qui unus et verus est; sed qualem nos
colere dicitis, qui vestris vel calumniis vel suspicionibus fictus
est: nonne etiam iste meliorem colit quam vos? Quaeso enim,
advertite et qualescumque oculos aperite: neque enim opus est magno
acumine ingenii, ut hoc quod dicam, perspici possit; omnes prudentes
imprudentesque appello: audite, advertite, judicate. Quanto enim
melius deus vester ex aeternitate versatus esset in tenebris, quam
coaeternam sibi et cognatam lucem mersisset in tenebras? Quanto melius
exortam sibi novam lucem ad fugandas tenebras miratus laudaret, quam
irruentes sibi veteres tenebras nisi sua luce contenebrata, evitare non
posset? Infelix, si perturbatus; crudelis, si securus hoc fecit.
Melius enim certe a se factam lucem videret, et miraretur bonam ,
quam a se genitam faceret malam: quae sic ab eo repulit tenebras
inimicas, ut ei fieret inimica. Hoc enim culpae imputabitur damnandis
in globo illis reliquiis, quod errare se a priore lucida sua natura
passae sunt, et inimicae lumini sancto exstiterunt: quod antequam eis
accideret, ex aeternitate, si nesciebant hoc sibi futurum, aeternas
ignorantiae tenebras; si autem sciebant, aeternas timoris tenebras
patiebantur. Ecce vere pars et substantia dei vestri in suis tenebris
ex aeternitate versata est: nec postea lucem novam mirata est, sed
alias tenebras alienas , quas semper timebat, incurrit. Porro ipse
Deus, cujus illa pars erat, si eidem parti suae futurum tantum malum
timebat, etiam ipsum occupaverant timoris tenebrae: si autem hoc
futurum nesciebat, ignorantiae tenebris caecabatur: si autem hoc parti
suae futurum sciebat, et non timebat, pejores sunt tenebrae tantae
crudelitatis, quam vel ignorantiae vel timoris: neque enim habebat
deus vester quod in ipsa carne, quam non a Deo, sed ab Hyle factam
dementissime creditis, sic laudat Apostolus, Si patitur unium
membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII, 26). Sed
non accusamus : praesciebat, timebat, dolebat, sed quid faceret non
habebat. In his ergo suae miseriae tenebris ex aeternitate versatus
est: nec postea novam lucem, quae ab illo tenebras, fugaret, miratus
est; sed alias tenebras, quas semper timuit, magno malo suae lucis
expertus est. Quanto melius, non dicam praeceptum daret sicut Deus,
sed praeceptum acciperet sicut homo; quod bono suo custodiret, malo
suo contemneret, in utroque tamen motu animi libera voluntate
uteretur, potius quam contra voluntatem ad contenebrandam lucem suam
inevitabili necessitate premeretur? Nam illud multo utique melius
esset, ut praeceptum daret humanae naturae quam peccaturam esse
nesciret, quam naturam suam divinam necessitate pressus peccare
compelleret. Evigilate, et dicite nobis quomodo vincit tenebras,
quem vincit necessitas. Haec jam erat apud illum hostis major, a qua
victus et jussus cum minore pugnavit. Quanto melius nesciret quo ab
ejus facie fugisset Adam, quam ipse primo a facie durae ac dirae
necessitatis, et postea a facie diversae atque adversae gentis quo
fugeret non haberet? Quanto melius naturae humanae invideret vitam
beatam, quam naturam divinam daret in miseriam: desideraret sanguinem
et adipem sacrificiorum potius, quam ipse toties etiam idolis
mactaretur, mixtus adipi et sanguini omnium victimarum: perturbaretur
zelo, si illa sacrificia et diis aliis offerrentur, potius quam ipse
ligatus, non solum in omnibus fructibus , verum etiam in omnibus
carnibus, per omnes aras, omnibus daemonibus offerretur? Quanto
melius vel humana indignatione commotus ac turbidus peccantibus et suis
et alienis irasceretur, quam ipse non solum in omnibus irascentibus,
sed etiam in omnibus timentibus turbaretur, in peccantibus omnibus
coinquinaretur, in damnatis omnibus puniretur; ubique ligatus ex illa
sua parte, quam ad tale dedecus innocentem ipse damnavit, ut per illam
vinceret quod timebat; etiam ipse sub tam exitiosa necessitate
damnatus, ut ei damnata pars ejus posset ignoscere, si cum jam miser
sit, vel humilis esset? Nunc autem quis ferat reprehendi a vobis
Deum irascentem suis alienisque peccantibus, cum deus quem fingitis,
membra sua, quae coactus coegit ire in fauces peccati, postea damnet
in globo? Quod quidem cum faciet, ut dicitis, iram non habebit.
Sed miror si frontem habebit inferendo in eos quasi vindictam, a
quibus petere deberet veniam, et dicere: Obsecro, ignoscite, membra
mea estis; quando ego in vos istud, nisi victus necessitate, facere
possem? Scitis et vos, quod tunc quando vos huc misi, horrendus
hostis eruperat: quod autem nunc vos hic illigo, timeo ne rursus
erumpat. Jam certe etiam illud fatemini, multo melius esse hominum
millia ob nullam vel levem culpam temporali morte interficere, quam
membra sua, id est, membra Dei, substantiam Dei, et plane Deum,
et in peccati voraginem tradere, et poenae sempiternae colligatione
damnare. Si enim esset illis membris peccandi vel non peccandi liberum
arbitrium: quanquam de substantia Dei, quae vere substantia Dei
est, ac per hoc omnino incommutabilis, quemadmodum hoc dicatur, non
invenitur. Deus enim omnino peccare non potest, sicut negare se ipsum
non potest (II Tim. II, 13): homo autem potest peccare, et
Deum negare; sed si nolit, non facit: si ergo istis membris dei
vestri, velut animae humanae ac rationali, esset, ut dixi, peccandi
vel non peccandi liberum voluntatis arbitrium, recte fortasse pro
gravibus criminibus illo globi supplicio plecterentur: nunc autem
libertatem voluntatis illas particulas habuisse, dicere non potestis,
quam totus deus ipse non habuit: quia si eas non mitteret in peccatum,
totus a tenebrarum gente pervasus peccare cogeretur: quod si cogi non
possent, peccavit, cum eas eo misit ubi cogi possent; et ideo magis
ipse illo velut parricidali culeo dignus, qui hoc fecit libero
imperio, quam illae quae obtemperando illuc ierunt, ubi recte vivendi
arbitrium liberum perdiderunt. Si autem ad peccandum et ipse invasus
atque possessus cogi posset, nisi per suae partis primo flagitium,
deinde supplicium, sibi providisset, nullaque fuit in deo vestro, nec
in ejus partibus libera voluntas: non se fingat judicem, sed agnoscat
reum; non quia passus est quod nolebat, sed quia se simulat justa
retribuere, damnando eos quos novit malum passos esse potius, quam
fecisse: quod ad hoc tantum simulat, ne victus inveniatur; quasi
aliquid prosit alicui misero, si felix aut fortunatus vocetur. Nempe
jam et hoc melius erat, ut deus vester sine ullo aequitatis examine
hominibus nec justis nec peccatoribus parceret (quod in reprehensione
Dei nostri Faustus nihil intelligens ultimum posuit), quam in membra
sua sic saeviret: ut parum sit quod ea inexpiabiliter venenanda
hostibus obtulit, nisi etiam falso crimine iniquitatis accuset. Quae
ideo merito dicit pendere tam immane ac sine fine supplicium, quod
errare se a priore sua lucida natura passa sunt, et inimica lumini
sancto exstiterunt. Unde, nisi quia, ut ipse dicit, ita erant
inviscerata primae aviditati principum tenebrarum, ut originem suam
recolere, seque ab hostili natura discernere non valerent? Ergo
animae hujusmodi nihil mali ipsae fecerunt, sed innocentes tantum malum
perpessae sunt. Quo faciente, nisi illo primitus, qui ut a se in
tantum malum procederent, imperavit? Pejorem ergo expertae sunt
patrem, quam hostem. Pater enim eas ad tantum malum misit; hostis
autem tanquam bonum appetivit, cupiens perfrui, non nocere: ille
sciens nocuit, ille nesciens. Sed deus infirmus atque inops aliter
sibi consulere non valebat, prius adversus hostem improbum, et post
adversus inclusum. Saltem ergo non accuset eas, quarum obedientia
tutus est, quarum morte securus est. Si enim coactus est praeliari,
numquid et calumniari? Nam quando se errare a priore sua lucida natura
passae sunt et inimicae lumini sancto exstiterunt, ad hoc utique ab
hoste coactae sunt, cui si resistere non valuerunt, innocentes
damnantur: si autem valuerunt, nec voluerunt, quid adhuc tam fabulose
inducitis naturam mali, cum a propria voluntate sit origo peccati?
Hoc enim certe sua culpa, non vi aliena fecerunt, quod cum possent
malo resistere, noluerunt. Quod enim si facerent, bene facerent; si
autem non facerent, graviter immaniterque peccarent: si potuerunt, et
non fecerunt, utique noluerunt. Si ergo noluerunt, voluntatis crimen
est, non necessitatis. A voluntate igitur initium peccati: unde
autem initium peccati, inde initium mali, vel faciendi contra justum
praeceptum, vel patiendi secundum justum judicium. Proinde nulla
causa est cur quaerentes unde sit malum, irrueritis in hujus erroris
tam magnum malum, ut naturam tot bonis abundantem, naturam mali
diceretis; et in natura summi boni ante commixtionem naturae mali,
horrendum necessitatis malum poneretis. Et hujus enim erroris vestri
causa superbia est, quam non habebitis, si nolitis: sed vos dum
vultis illud quo irruistis, quoquo modo defendere, aufertis originem
peccati a voluntatis arbitrio, et ponitis in vana et falsa fabula
naturam mali. Ac per hoc restat ut dicatis etiam illas animas in
horribili globo aeterna colligatione damnandas, non voluntate, sed
necessitate inimicas lumini sancto exstitisse; talemque deum vestrum
judicem constituatis, apud quem nihil prodesse possitis eis, quarum
causam demonstrata necessitate defenditis; et talem regem, a quo
fratribus vestris, filiis et membris illius, quorum inimicitias
adversus vos et ipsum, non voluntate, sed necessitate exstitisse
perhibetis, nec indulgentiam impetrare valeatis. O immanissimam
crudelitatem! nisi quod convertitis vos ad ipsius defensionem, ut eum
quoque ista quod necessitate faciat excusetis. Si ergo possetis
invenire alterum judicem, qui liber vinculo necessitatis moderator
existeret aequitatis; istum certe in illo globo non forinsecus
figeret, sed cum ipso terribili hoste intus includeret. Cur enim non
juste prior sit ad poenam damnationis, qui prior est ad crimen
necessitatis? Quanto ergo melius eligeretis deum in comparatione
pejoris, non qualem colimus, sed qualem nos colere vel fingitis vel
putatis, qui sine ullo aequitatis examine, sine ulla distinctione
damnationis et disciplinae, non parceret servis suis , nec justo nec
peccatori, potius quam non parceret membris suis, vel innocentibus,
si necessitas crimen non est; vel illi obtemperando factis nocentibus,
si et necessitas crimen est: ut ab illo in aeternum damnarentur, cum
quo vel simul absolvi, si post victoriam respiraret libertas, vel
simul damnari debuerunt, si et post victoriam tantum saltem valeret
necessitas, ut aliquid valeret et aequitas. Sicut autem deum, non
illum verum et summum quem colimus, sed alium nescio quem falsum
confingitis, quem nos colere vel arbitramini vel calumniamini, qui
tamen etiam ipse multo est melior deo vestro; ambo enim non sunt, et a
vobis ambo finguntur: sed meliorem fingitis eum, quem tanquam nostrum
accusatis, quam eum quem vestrum adoratis.
|
|