|
Sic et Patriarchas et Prophetas non tales vituperatis, quales
honorantur a nobis; sed quales Libris nostris non intellectis malevola
vanitate finxistis: quos tamen etiam ipsos quales fuisse suspicamini,
parum est si dicam vestris Electis omnia Manichaei mandata
servantibus, nisi etiam ostendam ipso deo vestro esse meliores: quod
non aggrediar demonstrare, nisi prius sanctos patres nostros
Patriarchas et Prophetas a criminationibus vestris, adjuvante me
Domino, adversum corda carnalia, perspicua ratione defendero. Et
vobis quidem, Manichaei, sic respondere sufficeret, ut etiam vitia
quae putatis nostrorum, laudibus vestrorum praeponenda doceremus;
addentes ad cumulum confusionis vestrae, ut etiam deus vester longe
pejor inveniretur hominibus, quales nostros patres fuisse jactatis.
Sic ergo, ut dixi, vobis respondere sufficeret: sed quoniam nonnulli
etiam praeter vestra vaniloquia sua sponte commoventur, vitam
Prophetarum in Vetere Testamento comparantes vitae Apostolorum in
Novo Testamento, nec valentes discernere consuetudinem temporis
illius quo promissio velabatur, a consuetudine temporis istius quo
promissio revelatur; eis magis respondere compellor, qui vel
temperantiam suam audent praeferre Prophetis, vel nequitiae suae
quaerunt patrocinia de Prophetis.
|
|