|
Qua in re hoc primum dico, illorum hominum non tantum linguam, verum
etiam vitam fuisse propheticam; totumque illud regnum gentis
Hebraeorum, magnum quemdam, quia et magni cujusdam, fuisse
prophetam. Quocirca quod ad eos quidem attinet, qui illic erant
eruditi corde in sapientia Dei, non solum in iis quae dicebant, sed
etiam in iis quae faciebant; quod autem ad caeteros ac simul omnes
illius gentis homines, in iis quae in illis vel de illis divinitus
fiebant, prophetia venturi Christi et Ecclesiae perscrutanda est.
Omnia enim illa, sicut dicit Apostolus, figurae nostrae fuerunt (I
Cor. X, 6).
|
|