|
Sic autem isti in quibusdam factis, a quorum altitudine longe sunt,
reprehendunt tanquam libidinem Prophetarum, sicut nonnulli etiam
sacrilegi Paganorum reprehendunt tanquam stultitiam vel potius tanquam
dementiam Christi, quia tempore anni non congruo poma quaesivit in
arbore (Matth. XXI); aut puerilis cujusdam fatuitatis affectum
quod inclinato capite digito scribebat in terra, et cum hominibus
interrogantibus respondisset, rursus hoc facere coepit (Joan.
VIII). Nihil enim sapiunt, nec intelligunt in magnis animis
quasdam virtutes vitiis parvorum esse simillimas, nonnulla specie, sed
nulla aequitatis comparatione . Similes autem sunt qui in magnis ista
reprehendunt, pueris imperitis in schola, qui cum pro magno
didicerint, nomini numeri singularis verbum numeri singularis esse
reddendum, reprehendunt latinae linguae doctissimum auctorem, quia
dixit, Pars in frusta secant (Virgil. Aeneid. lib. 1, vers.
212). Debuit enim, inquiunt, dicere, Secat. Et quia norunt
Religionem dici, culpant eum quia geminata littera dixit, Relligione
patrum (Id., lib. 2, vers. 715). Unde non absurde fortasse
dicatur, in genere suo, quantum distant schemata et metaplasmi
doctorum a soloecismis et barbarismis imperitorum, tantum distare
figurata facta Prophetarum a libidinosis peccatis iniquorum: ac per
hoc, sicut puer in barbarismo reprehensus, si de Virgilii metaplasmo
se vellet defendere, ferulis caederetur; ita quisquis cum ancilla suae
conjugis volutatus, Abrahae factum, quod de Agar prolem genuerit,
in exemplum defensionis assumpserit, utinam non plane ferulis, sed vel
fustibus coercitus emendetur, ne cum caeteris adulteris aeterno
supplicio puniatur. Minimae quidem illae res, istae autem magnae
sunt; nec ad hoc inde ducta similitudo est, ut schema sacramento, et
soloecismus adulterio coaequetur: verumtamen proportione sui cujusque
generis, quod in illis locutionum quibusdam virtutibus seu vitiis
peritia vel imperitia, hoc in his morum quamvis longe in diverso genere
virtutibus seu vitiis sapientia vel insipientia valet.
|
|