|
Quapropter, ne in quaeque laudanda vel vituperanda, accusanda vel
defendenda, coercenda vel relaxanda, damnanda vel absolvenda,
appetenda vel vitanda, temere irruamus, in quibus omnibus peccata seu
recte facta versantur, prius quid sit peccatum considerare debemus;
tunc deinde inspicere facta Sanctorum, Libris conscripta divinis, ut
si qua et ipsorum peccata invenerimus, ob quam utilitatem sint etiam
ipsa condita litteris, memoriaeque mandata, diligenti quantum possumus
ratione videamus. Quae autem repererimus stultis seu malevolis videri
peccata esse quae non sunt, nec tamen in eis eminent aliqua exempla
virtutum, haec quoque intueamur quam ob causam illis inserta sint
Litteris, quas ad utilitatem vitae praesentis regendae et futurae
adipiscendae conditas salubriter credimus. Porro autem quaecumque in
factis Sanctorum elucent documenta justitiae, nullus vel imperitorum
dubitat debuisse conscribi. De illis ergo potest esse quaestio, quae
vel inaniter scripta videri possunt, si nec recte facta apparent, nec
peccata sunt; vel etiam perniciose, si peccata esse convincuntur, ne
valeant ad imitationem, sive in ipsis libris reprehensa non sint, et
ideo putari etiam possint non esse peccata; sive illic quoque
reprehensa sint, sed sub facili spe veniae committantur, quia et in
sanctis inventa sunt.
|
|