|
Ergo peccatum est, factum vel dictum vel concupitum aliquid contra
aeternam legem. Lex vero aeterna est, ratio divina vel voluntas
Dei, ordinem naturalem conservari jubens, perturbari vetans.
Quisnam igitur sit in homine naturalis ordo, quaerendum est. Constat
enim homo ex anima et corpore: sed hoc et pecus. Nulli autem dubium
est, animam corpori, naturali ordine praeponendam. Verum animae
hominis inest ratio, quae pecori non inest. Proinde, sicut anima
corpori, ita ipsius animae ratio caeteris ejus partibus, quas habent
et bestiae, naturae lege praeponitur: inque ipsa ratione, quae partim
contemplativa est, partim activa, procul dubio contemplatio
praecellit. In hac enim et imago Dei est, qua per fidem ad speciem
reformamur. Actio itaque rationalis contemplationi rationali debet
obedire, sive per fidem imperanti , sicuti est quamdiu peregrinamur a
Domino (II Cor. V, 6); sive per speciem, quod erit cum
similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan.
III, 2), effecti etiam in spirituali corpore ex gratia ejus
aequales Angelis ejus (Matth. XXII, 30), recepta stola
prima immortalitatis et incorruptionis, qua induetur hoc mortale et
corruptibile nostrum, ut absorbeatur mors in victoriam (I Cor.
XV, 53, 54) justitia perfecta per gratiam. Quia et sancti ac
sublimes Angeli habent contemplationem et actionem suam; id enim sibi
agendum imperant, quod ille quem contemplantur, jubet, cujus aeterno
imperio liberaliter, quia suaviter, serviunt: nos vero, quorum
corpus mortuum est propter peccatum, antequam vivificet Deus et
mortalia corpora nostra per inhabitantem Spiritum ejus in nobis
(Rom. VIII, 10, 11), pro modulo infirmitatis nostrae
secundum aeternam legem qua naturalis ordo servatur, juste vivimus, si
vivamus ex fide non ficta, quae per dilectionem operatur (Galat.
V, 6): habentes in conscientia bona spem repositam in coelis
immortalitatis et incorruptionis, et ipsius perficiendae justitiae
usque ad quamdam ineffabiliter suavissimam saturitatem, quam in ista
peregrinatione oportet esuriri ac sitiri, quamdiu per fidem ambulamus,
non per speciem (II Cor. V, 7).
|
|