|
Quapropter hominis actio serviens fidei servienti Deo, refrenat omnes
mortales delectationes, et eas coercet ad naturalem modum, meliora
inferioribus ordinata dilectione praeponens. Si enim nihil delectaret
illicitum, nemo peccaret. Peccat ergo, qui delectationem illiciti
relaxat potius quam refrenat. Est autem illicitum, quod lex illa
prohibet, qua naturalis ordo servatur. Utrum autem sit aliqua
rationalis creatura, quam nihil possit illicitum delectare, magna
quaestio est. Quod si est, non in eo genere factus est homo, nec
illa natura angelica, quae in veritate non stetit: sed in eo genere
ista rationalia facta sunt, ut inesset eis possibilitas frenandi
delectationem ab illicito, quam non frenando peccaverunt. Magna est
itaque et humana creatura, quandoquidem per eam possibilitatem
instauratur, per quam si voluisset, nec cecidisset. Magnus ergo
Dominus, et laudabilis valde (Psal. XLVII, 2), qui
condidit eam. Condidit enim et inferiores, quae non possunt peccare;
condidit et meliores, quae nolunt peccare. Bestialis enim natura non
peccat, quia nihil facit contra aeternam legem, cui sic subdita est,
ut ejus particeps esse non possit. Rursus angelica sublimis natura non
peccat, quia ita particeps est legis aeternae, ut solus eam delectet
Deus, cujus voluntati sine ullo experimento tentationis obtemperat.
Homo autem, cujus propter peccatum tentatio est vita super terram
(Job VII, 1), subdat sibi quod habet commune cum bestiis;
subdat Deo quod habet commune cum Angelis: donec justitia et
immortalitate perfecta atque percepta, ab istis exaltetur, illis
aequetur.
|
|