|
Mortales autem delectationes usque ad reparandam seu custodiendam istam
mortalem salutem, sive uniuscujusque hominis, sive ipsius humani
generis, vel excitandae vel relaxandae sunt: ultra si prolapsae
fuerint, et contra temperantiae rationem hominem non se regentem
abripuerint, libidines erunt profecto illicitae ac turpes, et dignae
doloribus emendari. Quod si etiam perturbatum rectorem in tantam
voraginem perditae consuetudinis mergant, ut vel inultas fore credens,
confessionis et poenitentiae negligat medicinam, qua correctus
emergat; vel pejore morte cordis contra illam aeternam providentiae
legem blasphemum eis patrocinium defensionis adhibeat, atque ita diem
fungatur extremum: non jam emendatione, sed damnatione dignum lex illa
irreprehensibilis censet.
|
|