|
Ad haec et Prophetas ac Patriarchas vestros cur nos blasphemare
existimetis, ego non video. Nam si a nobis scripta haec dictatave
fuissent , quae iidem commisisse leguntur, esset vestra haec in nos
non irrationabilis accusatio: ubi vero aut ab ipsis eadem scripta sunt
contra honestatis morem, de vitiis captantibus gloriam, aut ab eorum
sociis ac paribus, nostra quae istic culpa est? Damnamus enim
detestati actus iniquos, quos ultro de se, nec interrogati confessi
sunt rei: aut si haec per invidiam scriptorum adversus eos malignitas
finxit, puniantur scriptores, damnentur eorum libri, purgetur
propheticum nomen indigna fama, gravitati atque censurae suae
Patriarcharum reddatur auctoritas.
|
|