|
Aeterna ergo lege consulta, quae ordinem naturalem conservari jubet,
perturbari vetat, videamus quid peccaverit, id est, quid contra istam
legem fecerit pater Abraham in his quae velut magna crimina Faustus
objecit. Habendae, inquit, prolis insana flagrans cupidine, et
Deo, qui id jam sibi de Sara conjuge promiserat, minime credens,
cum pellice volutatus sit. Insana vero iste Faustus criminandi
cupiditate caecatus, et haeresis suae nefas prodidit, et Abrahae
concubitum nesciens erransque laudavit. Sicut enim lex aeterna, id
est, voluntas Dei creaturarum omnium conditoris conservando naturali
ordini consulens, non ut satiandae libidini serviatur, sed ut saluti
generis prospiciatur, ad prolem tantummodo propagandam, mortalis
carnis delectationem dominatu rationis in concubitum relaxari sinit:
sic e contrario perversa lex Manichaeorum, ne deus eorum, quem
ligatum in omnibus seminibus plangunt, in conceptu feminae arctius
colligetur, prolem ante omnia devitari a concumbentibus jubet, ut deus
eorum turpi lapsu potius effundatur, quam crudeli nexu vinciatur. Non
igitur Abraham prolis habendae insana cupiditate flagrabat, sed
Manichaeus prolis devitandae insana vanitate delirabat. Proinde ille
naturae ordinem servans, nihil humano concubitu agebat, nisi ut homo
nasceretur: iste perversitatem fabulae observans, nihil in quolibet
concubitu timebat, nisi ne deus captivaretur.
|
|