|
Ubi autem Faustus in facto Abrahae velut conscientiam culpat uxoris,
ibi malo quidem animo et intentione vituperandi, sed tamen nesciens et
nolens utrumque collaudat. Neque enim conscientiam suam flagitio
conjugis miscuit, quo ille suam libidinem turpi et illicita voluptate
satiaret: sed etiam illa naturali ordine filios volens, seque sterilem
sciens, ancillaris uteri fecunditatem in usum juris sui potestate
licita vindicavit; non cedens viro concupiscentis, sed jubens
obedienti (Gen. XVI, 2-4). Neque hoc inordinata superbia:
quis enim nescit uxorem marito tanquam domino debere servire? Sed quod
ad membra corporis attinet, quibus sexus ipse distinguitur, Apostolus
dicit, Similiter et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier
(I Cor. VII, 4): ut cum in caeteris actibus ad humanam pacem
pertinentibus, mulier viro debeat servitutem, hujus unius rei, qua
sexus utriusque carnali sorte discernitur, et carnali commixtione
concernitur, similem in se habeant potestatem, vir in uxorem, et uxor
in virum. Prolem igitur, quam de se habere Sara non poterat, de
ancilla habere voluit: ex eo tamen semine, ex quo et de se, si
posset, habere debebat . Nunquam hoc faceret mulier, si in corpore
viri carnali concupiscentia teneretur; zelaret enim potius pellicem,
non faceret matrem: nunc vero propterea sic propagandi voluntas pia
fuit, quia concumbendi voluntas libidinosa non fuit.
|
|