|
Illud sane defendi non potest, si Abraham, sicut Faustus objecit,
minime credens Deo, qui sibi jam prolem de Sara promiserat, de Agar
suscipere voluit. Sed apertissime falsum est: nondum hoc promiserat
Deus. Recenseant Scripturae illius superiora, qui volunt;
invenient semini Abraham jam fuisse promissam terram et innumerabilis
multitudinis abundantiam (Gen. XII, 3), nondum tamen fuisse
patefactum quomodo illius seminis esset futura propagatio, utrum ex
carne Abrahae, si de se ipse generaret; an ex voluntate, si aliquem
forte adoptaret: deinde si de carne ipsius, utrum ex Sara, an ex
alia prorsus, nondum manifestatum fuit. Legant, inquam, qui
volunt, et invenient Faustum aut falli imprudenter, aut fallere
impudenter. Itaque Abraham, cum sibi videret non nasci filios, et
tamen semini suo factam promissionem teneret, primo de adoptione
cogitabat. Hoc indicat, quod cum Deo loquens, ait de vernaculo
suo, Hic haeres meus erit: tanquam diceret, Quia de me ipso mihi
semen non dedisti, in isto comple quod meo semini promisisti. Si enim
semen cujusque non appellaretur, nisi quod de ejus carne nasceretur,
nec nos appellaret Apostolus semen Abrahae (Galat. III,
29), qui certe originem carnis ab illo non ducimus, sed imitatione
fidei semen ejus facti sumus, credentes in Christum, cujus caro ex
illius carne propagata est. Tunc ergo Abraham audivit a Domino,
Non hic erit haeres tuus; sed qui exiet de utero tuo, ipse erit
haeres tuus (Gen. XV, 3, 4). Jam tunc adoptionis cogitatione
sublata, cum de se ipso semen speraret Abraham, restabat incertum,
utrum ex Sara, an ex alia: quod illi Deus occultare voluit, donec
prius ex ancilla Vetus Testamentum figuraretur. Quid ergo mirum, si
videns Abraham sterilem uxorem, cupientem sibi prolem, quam parere
ipsa non potuit, ex famula sua et ex marito provenire, non suae
carnali cupiditati cessit, sed conjugali potestati obtemperavit;
credens hoc Saram ex Dei nutu voluisse, qui jam ex se ipso illi
haeredem promiserat, sed ex qua femina non praedixerat? Frustra
igitur Faustus ad objiciendum hoc crimen insanus insiluit, tanquam
infidelem Abraham infideliter arguens. Caetera enim caecitate non
credendi nec valuit intelligere, hoc autem libidine calumniandi
neglexit et legere.
|
|