|
Quod autem justum et fidelem virum matrimonii sui infamissimum
nundinatorem appellans, avaritiae ac ventris causa duobus regibus
Abimelech et Pharaoni diversis temporibus Saram conjugem suam sororem
mentitum, quia erat pulcherrima, in concubitum asserit venditasse,
non ore veridico a turpitudine separat honestatem, sed ore maledico
totum vertit in crimen. Hoc enim Abrahae factum lenocinio simile
videtur, sed non valentibus ex illius aeternae legis lumine a peccatis
recte facta discernere: quibus et constantia pertinacia videri potest,
et virtus fiduciae vitium putari audaciae, et quaecumque similiter
objiciuntur quasi non recte agentibus, a non recte cernentibus. Neque
enim Abraham flagitio consensit uxoris, ejusque vendidit adulterium:
sed sicut illa famulam suam non libidini mariti permisit , sed officio
generandi ultro intulit, nequaquam turbato ordine naturali, ubi ejus
potestas erat, jubens potius obedienti, quam cedens concupiscenti;
sic et ipse conjugem castam et casto corde sibi cohaerentem, de cujus
animo, ubi pudicitiae virtus habitabat, nullo modo dubitabat, tacuit
uxorem, dixit sororem; ne se occiso, ab alienigenis atque impiis
captiva possideretur; certus de Deo suo quod nihil eam turpe ac
flagitiosum perpeti sineret. Nec eum fides ac spes fefellit: namque
Pharao territus monstris, multisque propter eam malis afflictus, ubi
ejus esse uxorem divinitus didicit, illaesam cum honore restituit;
Abimelech autem somnio commonitus atque edoctus, similiter fecit
(Gen. XII et XX).
|
|