|
Nonnulli quidem, non calumniosi et maledici, sicut Faustus, sed
eisdem Libris honorem debitum deferentes, quos iste vel non
intelligendo reprehendit, vel reprehendendo non intelligit, cum hoc
Abrahae factum considerarent, visum est eis quod a firmitate fidei
subdefecerit atque titubaverit, et timore mortis, sicut Dominum
Petrus (Matth. XXVI, 70-74), ita iste negaverit uxorem.
Quod si ista necesse esset intelligi, peccatum hominis agnoscerem;
nec ideo cuncta ejus merita deleta atque oblitterata censerem, sicut
nec illius apostoli: quanquam culpa non sit aequalis, negare uxorem,
et negare Salvatorem. Nunc vero cum habeam quod intelligam, ne hoc
intelligam, nulla causa cogor temeritate labi ad reprehendendum, quem
nemo convincit timore lapsum fuisse ad mentiendum. Neque enim utrum
ejus uxor esset interrogatus, non esse respondit: sed cum ab eo
quaereretur quid ei esset illa mulier, indicavit sororem, non negavit
uxorem: tacuit aliquid veri, non dixit aliquid falsi.
|
|