|
An usque adeo desipimus, ut hic Faustum sequamur, qui ait sororem
mentitum, quasi genus Sarae aliunde didicerit, cum id sancta
Scriptura non aperuerit? Puto justum esse ut in ea re, quam noverat
Abraham, nos autem non novimus, Patriarchae potius credamus loquenti
quod scit, quam Manichaeo criminanti quod nescit. Cum igitur
Abraham eo tempore viveret in rebus humanis, quo quidem jam fratres ex
utroque aut ex altero vel altera parente natos necti conjugio non
licebat, filios autem fratrum aliosque longinquiore gradu generis
consanguineos, nulla lege, nulla potestate prohibita consuetudo
jungebat; quid mirum si sororem suam, id est, ex patris sui sanguine
procreatam habebat uxorem? Nam hoc ipse reddenti sibi eam regi dixit
de patre esse sororem, non de matre: ubi certe ut sororem mentiretur,
nullo jam timore cogebatur, quando ille uxorem ejus esse didicerat, et
eam divinitus territus cum honore reddebat. Fratres autem sive sorores
generali nomine consanguineos vel consanguineas solere apud veteres
appellari, Scriptura testatur. Nam et Tobias dicit Deo, cum
oraret antequam misceretur uxori, Et nunc, Domine, tu scis quoniam
non luxuriae causa accipio sororem meam (Tob. VIII, 9): cum
esset illa non ex concubitu ejusdem patris, nec ex eodem matris utero,
sed ex eadem stirpe cognationis exorta (Id. VI, 11 et VII,
2). Et Loth frater Abrahae dicitur (Gen. XIII, 8), cum
patruus ejus esset Abraham (Id. XI, 31): ex qua vocabuli
consuetudine etiam fratres Domini vocantur in Evangelio, non utique
quos Maria virgo pepererat, sed ex ejus consanguinitate omnes
propinqui (Matth. XII, 46).
|
|