|
Dicet aliquis: Cur non potius ita de Deo suo praesumpsit Abraham,
ut fateri non timeret uxorem? Neque enim Deus ab illo mortem non
poterat repellere quam timebat, eumque cum conjuge sua ab omni pernicie
in illa peregrinatione tutari, ut nec uxor ejus, quamvis esset
pulcherrima, appeteretur ab aliquo, nec propter illam ipse necaretur.
Poterat sane hoc efficere Deus: quis ita sit demens ut hoc neget?
Sed si interrogatus Abraham, illam feminam indicaret uxorem, duas
res tuendas committeret Deo, et suam vitam, et conjugis pudicitiam.
Pertinet autem ad sanam doctrinam, quando habet quod faciat homo, non
tentare Dominum Deum suum (Deut. VI, 16). Neque enim et
ipse Salvator non poterat tueri discipulos suos, quibus tamen ait:
Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth.
X, 23). Cujus rei prior exemplum praebuit. Nam cum potestatem
haberet ponendi animam suam, nec eam poneret, nisi cum vellet
(Joan. X, 18), in Aegyptum tamen infans portantibus parentibus
fugit (Matth. II, 14): et ad diem festum non evidenter, sed
latenter ascendit, cum alias palam loqueretur Judaeis irascentibus et
inimicissimo animo audientibus, nec tamen valentibus in eum mittere
manus, quia nondum venerat hora ejus (Joan. VII, 10, 30):
non cujus horae necessitate cogeretur mori, sed cujus horae
opportunitate dignaretur occidi. Qui ergo palam docendo, et arguendo
et tamen inimicorum rabiem valere in se aliquid non sinendo, Dei
demonstrabat potestatem; idem tamen fugiendo et latendo hominis
instruebat infirmitatem, ne Deum tentare audeat, quando habet quod
faciat, ut quod cavere oportet evadat. Neque enim et apostolus
Paulus desperaverat adjutorium protectionemque divinam, fidemque
perdiderat, quando per murum in sporta submissus est, ut inimicorum
manus effugeret (Act. IX, 25). Non ergo in Deum non credendo
sic fugit: Sed Deum tentando sic fugere noluisset , cum sic fugere
potuisset. Proinde cum inter ignotos propter excellentissimam
pulchritudinem Sarae, et ejus pudicitia et mariti vita esset in
dubio, nec utrumque tueri posset, Abraham, verumtamen unum horum
posset, id est, vitam; ne Deum suum tentaret, fecit quod potuit:
quod autem non potuit: illi commisit. Qui ergo se hominem occultare
non valuit, maritum se occultavit, ne occideretur; uxorem Deo
credidit, ne pollueretur.
|
|