|
Quanquam scrupulosius disputari possit, utrum illius mulieris
pudicitia violaretur, etiam si quisquam carni ejus commixtus foret,
cum id in se fieri pro mariti vita, nec illo nesciente, sed jubente
permitteret, nequaquam fidem deserens conjugalem, et potestatem non
abnuens maritalem; sicut ille adulter non fuit, quando uxoris
obtemperans potestati, de ancilla prolem generare consensit : sed
propter vim principiorum, quia non ita duobus viris vivis ad
concumbendum femina subditur, sicut duae feminae uni viro; multo
verius et honestius illud accipimus, quod pater Abraham nec tentavit
Deum, quando vitae suae quantum potuit homo consuluit, et speravit in
Deum cui pudicitiam conjugis commendavit.
|
|