|
Jam vero in hac re gesta atque in divinis Libris posita fideliterque
narrata, quem non delectet etiam factum propheticum perscrutari, et
sacramenti ostium pia fide studioque pulsare, ut aperiat Dominus et
ostendat quis tunc in illo figurabatur viro, et cujus sit uxor quae in
hac peregrinatione atque inter alienigenas pollui macularique non
sinitur, ut sit viro suo sine macula et ruga? In gloriam quippe
Christi recte vivit Ecclesia, ut pulchritudo ejus honori sit viro
ejus, sicut Abraham propter Sarae pulchritudinem inter alienigenas
honorabatur: eique ipsi, cui dicitur in Canticis canticorum, O
pulchra inter mulieres (Cant. I, 7)! ipsius pulchritudinis
merito reges offerunt munera; sicut Sarae obtulit rex Abimelech,
plus in ea mirans formae decus, quod amare potuit, et violare non
potuit. Est enim et sancta Ecclesia Domino Jesu Christo in occulto
uxor. Occulte quippe atque intus in abscondito secreto spirituali
anima humana inhaeret Verbo Dei, ut sint duo in carne una: quod
magnum conjugii sacramentum in Christo et in Ecclesia commendat
Apostolus (Ephes, V, 31, 32). Proinde regnum terrenum
saeculi hujus, cujus figuram gerebant reges qui Saram polluere
permissi non sunt, non expertum est nec invenit Ecclesiam conjugem
Christi, id est, quam fideliter illi tanquam principio viro suo
subdita cohaereret, nisi cum violare tentavit, et divino testimonio
per fidem martyrum cessit, correptumque in posterioribus regibus
honoravit munere, quam correptioni suae subdere in prioribus non
evaluit. Nam quod tunc in eodem rege prius et posterius figuratum
est, hoc in isto regno prioribus et posterioribus regibus adimpletur.
|
|