|
Cum autem dicitur de patre esse sororem Christi Ecclesiam, non de
matre, non terrenae generationis quae evacuabitur, sed gratiae
coelestis quae in aeternum manebit, cognatio commendatur. Secundum
quam gratiam genus mortale non erimus, accepta potestate ut filii Dei
vocemur et simus (I Joan. III, 1). Neque enim hanc gratiam
de Synagoga matre Christi secundum carnem, sed de Deo patre
percepimus. Hanc vero cognationem terrenam, quae ad mortem
temporaliter generat, vocans in aliam vitam ubi nullus moritur, negare
nos Christus docuit, non fateri, cum discipulis ait: Ne vobis
dicatis patrem in terra; unus est enim Pater vester qui in coelis est
(Matth. XXIII, 9). Cujus rei praebuit exemplum, quando et
ipse dixit: Quae mihi mater, aut qui fratres? Et extendens manum
super discipulos, ait: Hi sunt fratres mei. Et ne quisquam in hoc
vocabulo terrenam cognationem cogitaret, adjunxit, Et quicumque
fecerit voluntatem Patris mei, ipse mihi frater, et mater, et soror
est (Id. XII, 48-50): tanquam diceret, De Deo patre
hanc cognationem appello, non de Synagoga matre. Ad aeternam quippe
vitam nunc voco, ubi immortaliter natus sum; non ad temporalem, unde
ut vocarem mortalis effectus sum.
|
|