|
Et sane fieri potuit ut quemadmodum de Deo impudenter iidem tanta
finxerunt, nunc eum in tenebris ex aeterno versatum dicentes, et
postea miratum cum vidisset lucem; nunc ignarum futuri, ut praeceptum
illud quod non esset servaturus Adam, ei mandaret; nunc et
improvidum, ut eum latentem in angulo paradisi post nuditatem cognitam
videre non posset; nunc et invidum ac timentem, ne si gustaret homo
suus de ligno vitae, in aeternum viveret; nunc alias et appetentem
sanguinis atque adipis ex omni genere sacrificiorum, zelantemque si et
aliis eadem offerrentur ut sibi; et nunc irascentem in alienos, nunc
et in suos; nunc perimentem millia hominum ob levia quidem aut nulla
commissa; nunc etiam comminantem venturum se fore cum gladio, et
parciturum nemini, non justo, non peccatori: fieri, inquam, potuit
ut et de Dei hominibus mentirentur, qui de Deo ipso tanta
protervitate mentiti sunt. Sed vos consentite nobiscum, ut portent
scriptores crimen, si vultis eodem liberari Prophetas.
|
|