|
Quod ergo Ecclesia, cujus uxor sit occultatur alienigenis, cujus
autem soror non tacetur, haec interim causa facile occurrit, quia
occultum et difficile ad intelligendum est, quomodo anima humana Verbo
Dei copuletur, sive misceatur, sive quid melius et aptius dici
potest, cum sit illud Deus, ista creatura. Secundum hoc enim
sponsus et sponsa, vel vir et uxor, Christus et Ecclesia dicuntur.
Qua vero cognatione sint fratres Christus et omnes sancti, gratia
divina, non consanguinitate terrena, hoc est, de patre, non de
matre, et effabilius dicitur, et capacius auditur. Nam et inter se
omnes sancti per eamdem gratiam fratres sunt: sponsus autem caeterorum
societati nullus illorum est. Proinde Christum, quamvis
excellentissimae justitiae atque sapientiae, tamen hominem multo
facilius et proclivius alienigenae crediderunt, non quidem falso, quod
homo esset: sed quomodo etiam Deus esset ignoraverunt. Hinc et
Jeremias: Et homo, inquit, est, et quis agnoscet eum (Jerem.
XVII, 9)? Et homo est; quia proditur quod frater est. Et
quis agnoscet eum? quia occultatur quod sponsus est. Haec de patre
Abraham adversum impudentissimam et imperitissimam et calumniosissimam
Fausti vocem satis dicta sint.
|
|