|
Loth autem frater ejus justus et hospitalis in Sodimis, et ab omni
Sodomitarum contaminatione purus atque integer, ex illo incendio quod
erat similitudo futuri judicii, meruit salvus evadere; typum gestans
corporis Christi, quod in omnibus sanctis et nunc inter iniquos atque
impios gemit, quorum factis non consentit, et a quorum commixtione in
saeculi fine liberabitur, illis damnatis supplicio ignis aeterni.
Sicut autem aliud genus hominum in ejus uxore figuratum est, eorum
scilicet qui per gratiam Dei vocati, retro respiciunt; non sicut
Paulus, qui ea quae retro sunt obliviscitur, et in ea quae ante sunt
extenditur (Philipp. III, 13). Unde et ipse Dominus,
Nemo, inquit, imponens manum super aratrum, et respiciens retro,
aptus est regno coelorum (Luc. IX, 62). Nec illud exemplum
tacuit, quo nos tanquam sale condiret, ut non fatui negligeremus, sed
prudentes caveremus hoc malum. Unde et illa, ut hoc admoneret, in
statuam salis conversa est. Nam cum praeciperet ut se quisque
perseverantissima anteriorum intentione ab iis quae retro sunt
eriperet, Mementote, inquit, uxoris Loth (Id. XVII,
32). Sic etiam in ipso Loth, quando cum eo filiae concubuerunt,
non illud quod cum a Sodomis liberatus est, sed aliud aliquid
figuratum est. Nam tunc ille ipse Loth futurae Legis videtur
gestasse personam, quam quidam ex illa procreati et sub Lege positi,
male intelligendo quodam modo inebriant , eaque non legitime utendo
infidelitatis opera pariunt. Bona est enim Lex, ait Apostolus, si
quis ea legitime utatur (I Tim. I, 8).
|
|