|
Nec ideo tamen hoc factum vel ipsius Loth vel ejus filiarum
justificamus, quia significavit aliquid quod futuram quorumdam
perversitatem praenuntiaret. Aliud enim illae ut hoc facerent
intenderunt, aliud Deus qui hoc fieri permisit, ut etiam inde aliquid
demonstraret, manente recto judicio suo super peccatum hominum tunc
praesentium, et vigilante providentia sua pro significatione
futurorum. Proinde illud factum cum in sancta Scriptura narratur,
prophetia est: cum vero in illorum vita qui hoc commiserunt
consideratur, flagitium est.
|
|