|
Nec rursus tanta reprehensione atque accusatione res digna est,
quantam in eam Faustus inimicus et caecus evomuit. Consulitur enim
aeterna lex illa ordinem naturalem conservari jubens, perturbari
vetans, et non ita de hoc facto judicat, ac si ille in filias nefaria
libidine exarserit, ut earum incestato corpore frueretur, aut eas
haberet uxores: sed nec de illis feminis, ac si in sui patris carnem
exsecrabili amore flagrassent. Ratio quippe justitiae non tantum quid
factum sit, verum etiam quare factum sit intuetur, ut ex causis suis
facta pendentia libramento aequitatis examinet. Cum igitur illae ad
conservationem generis prolem quaererent, qui utique in eis humanus
erat et naturalis affectus, nec se crederent invenire posse alios
viros, velut exusto illa conflagratione orbe terrarum, neque enim
discernere poterant quousque ignis ille saevierit, miscere se patri
voluerunt. Potius quidem nunquam esse matres, quam sic uti patre
debuerunt: verumtamen multum interest, quod ea causa usae sunt, quam
si concupiscentia tam funestae voluptatis uterentur.
|
|