|
Ab illo autem opere ita patrem abhorrere sentiebant, ut id se
impleturas esse non crederent, nisi ejus ignorantiam procurarent.
Namque, ut scriptum est, inebriaverunt eum, et se nescienti
miscuerunt (Gen. XIX). Quapropter culpandus est quidem, non
tamen quantum ille incestus, sed quantum illa meretur ebrietas. Nam
et hanc lex aeterna condemnat; quia cibum et potum ad ordinem naturalem
non nisi gratia conservandae salutis admittit. Quamvis ergo inter
ebriosum et ebrium plurimum intersit: nam nec ebriosus semper est
ebrius, nec quisquis aliquando ebrius, consequenter ebriosus est:
tamen in homine justo hujus ipsius, etsi non ebriositatis, at certe
ebrietatis causa quaerenda est. Quid enim tandem cogebat ut filiabus
suis crebra vina miscentibus, aut fortasse nec mixta crebro
porrigentibus, consentiret aut crederet ? An ad hoc filias nimiam
tristitiam fingentes ita voluit consolari, ut illius destitutionis et
materni luctus dolor de cogitatione mentis ebriae fugaretur, etiam
ipsas tantumdem bibere existimans, et aliqua fraude agentes ne
biberent? Sed etiam talem tristibus suis adhibere consolationem
quomodo virum justum decuerit, non videmus. An aliqua Sodomitarum
arte pessima etiam paucis poculis patrem sic inebriare potuerunt, ut
illud peccatum cum ignorante, vel potius de ignorante committerent?
Sed mirum si hoc Scriptura divina tacuisset, vel servum suum Deus
sine aliquo voluntatis ejus vitio perpeti sineret.
|
|